- LEOPARDI vox
- LEOPARDI voxConstantini demum aevo usurpari coepit. Quum enim totis tribus Sec. post C. N. in Scriptoribus Rom. nuspiam reperiatur, quarto et exinde passim occurrit, apud Spartian. in Anton. Geta, Lamprid. in Heliogab. Capitolin. in Gord. III. Fl. Vopisc. in Probo, Symmach. l. 4. Ep. 12. et l. 7. Ep. 59. Ambros. in Hexaem. l. 6. c. 4. Paulin. in Vita Ambrosii, Alios. Unde obiter notat Bochart. Ignatii ad Rom. Epistolam, quam circumferunt, in qua λεοπάρδων mentio, eo demum Sec. scriptam esse. Neque forte apud Graecum Scriptorem usquam alibi vocabulum id exstat: vox namque est mere Latina, pro qua Graece dicatur Λεοντοπάνθηρ vel λεοντοπάρδαλις, h. e. animal ex leona et pardo natum. Pro pardo tamen iam olim nomen hoc sumptum per catachresin, ut in his Fl. Vopisci, Editi deinde centum Leopardi Libyci, centum deinde Syriaci. Nam in Syria Leopardi ex mixto semine nulli sunt, sed in Africa solum; imo nec in hac tam numerosi, ut Romae edi per centurias potuerint, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 9. et infra Libicae ferae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.